Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 103
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/103/ impeccabilem et liberam simul esse posse.

Nos igitur argumenti consecutionis probationi

respondemus, negando paritatem inter

Deum et creaturam. Haec enim divinae

legi subiicitur quare, si ex praecepto mandatoque

divino non conatur proximum a sceleribus

deflectere, si cognovit et potuit, peccati

rea est. Deus autem minime, quippe nulli

legi est obnoxius, sicuti nec Princeps terrenus,

ut dicitur in lege Princeps, fragm. De legibus.

Praeterea et subtilissime Dei voluntas lex est

quemadmodum et Principis, in paragrapho Quod Principi

placuit, Institutiones, De iure naturali [et] gentium et civili. Si ergo

Deus vult gentes perdere, facit secundum

legem, nempe secundum voluntatem suam

quae lex est. Quis igitur dicere audebit: «Cur

ita facis?».

 

 

EXERCITATIO XVI

Pro responsione ad tertium argumentum.

 

Tertium argumentum erat hoc: Si Deus

vult peccata, igitur facit. Scriptum est

enim: «Omnia quaecunque voluit, fecit». Si non vult,

tamen committuntur, erit ergo dicendus improvidus

vel impotens, vel crudelis, cum voti

sui compos fieri aut nesciat aut nequeat

aut negligat.

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES